Liber Genesis*

Caput 8: Versus 20

Et tollens,etc.AUG.Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait:Non percutiam omnem animam viventem sicut feci,et addidit quae largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut praeterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiae bonitatem.
(* Traductions européennes)